Hľadaný výraz: Gn 13,14-18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: “Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: 15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; 16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. 17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam”. 18 Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.

1

mail   print   facebook   twitter